Frase do dia

19/10/2012

[Poema] Lux




Lux at non tamen tropica lux fervida
quam mox denuntiat arboretum roscidum
in eam erigendo ramos avidos;

aut illa quae lux penetrans et rutila
cum transit per crystallum reddit fulgida laudata a Creatore prima lumina;

nec illa vero lux quarn mavult intuens
is cui aut caeli color est spectaculum
aut guri fulgor aut regalis purpurae;

haud tandem lux qua pulchri fiunt oculi
amore lucidi, oculi sirenii, in gurgite refluentes claro vortice,

sed altioris temporis lux alia
quae tantum per imaginem ostenditur
vetere e mundo novas movit animas
novae regionis huius ad indagines.


(José Lourenço de Oliveira, in Mons Vivus

Nenhum comentário:

Postar um comentário

Ver também